Cur dicitur a juratione ante omnia abstinendum. Breviter ergo audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem: Ante omnia nolite jurare. Quare, Ante omnia? Si magnum est facinus pejerare, nulla autem culpa est verum jurare, quare, Ante omnia nolite jurare? Debuit enim dicere, Ante omnia nolite pejerare. Ante omnia, inquit, nolite jurare. Jurare enim pejus est, quam furari? Jurare pejus est, quam adulterare? Non dico falsum jurare; jurare dico: jurare pejus est, quam hominem occidere? Absit. Hominem occidere, adulterare, furari, peccatum est: jurare non est peccatum; sed falsum jurare, peccatum est. Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis prae caeteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo jurandi. Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te super caetera, unde te attendas. Considerat enim te jurare, Per Deum, per Christum occido illum: et haec quoties per diem, quoties per horam? Non aperis os, nisi ad talem jurationem. Nolles ut diceret tibi, Ante omnia, ut te adversus consuetudinem intentissimum redderet, ut omnia tua inspiceres, omnes motus linguae tuae diligentissime custodires, esses custos malae consuetudinis tuae, ad eam constringendam? Audi, Ante omnia. Dormiebas, pungo, Ante omnia, spinas admoveo. Quid est, Ante omnia? Ante omnia vigila, ante omnia intentus esto.