TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia de qua arguitur mundus. Quid sibi etiam vult quod ait, De justitia, quia ad Patrem vado? Et primo quaerendum est, si de peccato mundus arguitur, cur et de justitia. Quid enim de justitia recte argui possit? An de peccato quidem suo, de justitia vero Christi mundus arguitur? Non video quid aliud possit intelligi: quandoquidem, De peccato, inquit, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado. Illi non crediderunt, ipse ad Patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia. Sed cur in eo solo voluit nominare justitiam, quia vadit ad Patrem? Num non justitia est etiam quod huc venit a Patre? An illa potius misericordia est quod a Patre ad nos venit, justitia vero quod ad Patrem vadit?