TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus datus absque hominum ministerio. Exemplum in eunucho Candacis reginae. Quare autem hoc ego commemorare volui, intendat Charitas vestra. Oportebat ut Deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putavit Simon, hominum illud esse, non Dei. Quanquam et ipsi discipuli jam hoc noverant. Nam centum viginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem venit Spiritus sanctus 13Id. I, 15, et II, 1-4. Quis enim tunc eis manus imposuerat? Et tamen venit, et primos implevit. Post illud scandalum Simonis, quid egit Deus? Videte doctorem, non sermonibus, sed rebus. Idem ipse Philippus, qui baptizaverat homines, et non in eos venerat Spiritus sanctus, nisi convenissent Apostoli, et eis manus imposuissent, baptizavit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adoraverat in Jerusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. Admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, evangelizavit Christum. Credidit Eunuchus in Christum, et ait cum venissent ad quamdam aquam: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ait illi Philippus: Si credis in Jesum Christum? Respondit ille: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Continuo descendit cum illo in aquam. Impleto Baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum Spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut venirent Apostoli, sed continuo venit Spiritus sanctus 14Id. VIII, 26-39. Soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.

Notes

  1. 13. Id. I, 15, et II, 1-4
  2. 14. Id. VIII, 26-39