TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maria a falsa suspicione Joseph liberata. Qui ergo liberavit Susannam mulierem castam, conjugem fidelem a falso testimonio seniorum, ipse liberavit et virginem Mariam a falsa suspicione mariti sui. Inventa est ergo virgo illa praegnans, ad quam vir non accesserat. Uterus quidem fetu intumuerat; sed virginalis integritas manserat. Seminatorem fidei fide conceperat, Deum in suum corpus assumpserat, qui ejus corpus violari non permiserat: marito tamen tanquam homini venit in suspicionem. Aliunde esse credebat, quod de se non esse sciebat, et ipsum aliunde adulterium suspicabatur. Ab angelo corrigitur. Quare dignus fuit ab angelo corrigi? Quia non in illo erat malevola suspicio: quales Apostolus dicit malevolas suspiciones nasci inter fratres 7I Tim. VI, 4. Malevolae suspiciones sunt calumniantium, benevolae suspiciones sunt gubernantium. Licet cuiquam de filio male suspicari; sed de filio non licet calumniari: utique suspicaris malum; sed optas invenire bonum. Qui benevole suspicatur, vinci cupit: tunc enim bene laetatur, quando falsum inventum fuerit quod male suspicabatur. Talis erat Joseph circa conjugem suam, cui corpore non erat mixtus, sed tamen fide jam fuerat copulatus. Venit ergo et virgo in falsam suspicionem: sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria adfuit angelus. Ad Joseph inquit angelus: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim de ea nascitur, de Spiritu sancto est 8Matth. I, 18-20 . Ablata suspicio est, quia inventa redemptio est.

Notes

  1. 7. I Tim. VI, 4
  2. 8. Matth. I, 18-20