Carnis futura commutatio. Caro hominis in corpus angeli convertenda. Quid enim ista caro? Non illam debemus contemnere. Quid enim hoc? Fenum, sed aurum erit. Noli contemnere fenum, mutabitur in aurum. Ille enim, qui potens fuit mutare aquam in vinum, potens est mutare fenum in aurum, et de carne facere angelum. Si de sordibus fecit hominem, de homine non faciet angelum? Attendat enim Charitas vestra unde factus est homo, et videte si vel cogitare illud volumus. De istis sordibus fecit hominem et praefecit aliis animabilibus; de homine non faciet angelum? Faciet prorsus. Amicos suos sibi fecit homines, non illos facturus est angelos? Jam non dicam vos servos, sed amicos 16Joan. XV, 15 . Adhuc carnem portantibus, adhuc morientibus, adhuc in ista egestate et fragilitate vitae versantibus dixit, Jam vos non dicam servos, sed amicos. Et quid est daturus amicis? Quod in se ipso ostendit resurgente. Coronabuntur, et convertentur in gloriam coelestem, et erunt aequales Angelis Dei 17Luc. XX, 36. Nulla erit corruptio, nulla titillatio. Non ibi nobis dicetur, Mundate vos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Non laborabimus, nec nobis promittetur praemium; quia jam accepimus. Nec nobis dicetur ut gemamus; quia jam laudamus. Sicut enim caro mortalis convertitur in corpus angeli; sic et gemitus convertetur in laudes. Hic poenitentia, et pressura, et gemitus: ibi laudes, laetitia, et gaudium. Postea ergo, modo non est laetitia. Sed ubi? In spe. Nondum tenes, sed sperando gaudes: quia qui promisit non potest decipere; quia qui promisit, habet et dat.