Regnum Christi haeresibus et schismatibus etiam excitatis indivisum. Deinde ne putarent increduli et impii adversantes nomini christiano, propter diversas haereses et schismata eorum qui sub nomine christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum adversum se esse divisum, consequenter adjungit: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Non ait, Qui non est sub voce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, Qui non est mecum, contra me est. Nec ait, Qui non congregat sub voce nominis mei: sed, Qui non congregat mecum, spargit. Non ergo est adversum se divisum regnum Christi: sed homines conantur dividere, quod emptum est pretio sanguinis Christi. Novit enim Dominus qui sunt ejus: Et recedat, inquit, ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 4II Tim. II, 19 . Nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. Ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus avaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Apud idolorum cultores, spiritus Junonis et spiritus Herculis divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Paganus hostis Christi et Judaeus hostis Christi, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Omnia vitia erroresque mortalium inter se contrarii, divisi sunt adversum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum ejus. Justus autem et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, divisi quidem sunt adversum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. Novit Dominus qui sunt ejus. Nemo sibi de vocabulo blandiatur. Si vult sibi prodesse nomen Domini, recedat ab iniquitate, qui invocat nomen Domini.