Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari. Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus (ipsa est enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro omnibus nobis.