Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Judaeorum, et non Gentium. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca, et latina 9Ibid., 20; non solum Judaeis, sed etiam Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum ejus, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam graeca, latinaque subjungens, Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae 10Psal. II, 6, 7 . Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis tribus linguis Christo subjuganda universitas gentium omnium monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed tantummodo Judaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab Jerusalem 11Isai. II, 3 . Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo, Subjecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris 12Psal. XLVI, 4 ; nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis 13Rom. XV, 27 ?