Testimonia de duplici resurrectione ex Apostolo. Utramque ergo noverimus, et spiritualem et corporalem. Ad spiritualem pertinet quod dictum est, Surge, qui dormis; et exsurge a mortuis 44Ephes. V, 14 : et illud, Qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis 45Isai. IX, 2 : et illud quod paulo ante commemoravi, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Ad corporalem autem resurrectionem pertinet quod nunc dicit Apostolus, qui talem sibi quaestionem proposuerat: Sed dicit aliquis, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore venient? Agebat ergo de resurrectione corporis, in qua praecessit Dominus Ecclesiam suam: de hac ergo ait, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Propter illud quod dixerat, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Habemus autem alio loco apertissime ipsius apostoli Pauli testimonium de resurrectione secundum spiritum, et de resurrectione secundum carnem. Corpus enim mortale, quod animatum est vel animatum fuit, caro dicitur. Sic ergo Apostolus loquitur: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ecce jam resurrectio spiritus per justitiam facta intelligitur: vide utrum speranda sit etiam corporis resurrectio. Mortale enim corpus noluit appellare mortale, sed mortuum; et tamen hoc se significasse in consequentibus aperit. Sequitur itaque, et dicit: Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Dominum nostrum Jesum, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis 46Rom. VIII, 10, 11 . Quapropter illi circa veritatem aberraverunt, unam negaverunt resurrectionem. Si enim omni modo eam negarent, a veritate aberrarent, non circa veritatem. Quia vero circa veritatem aberraverunt, confessi sunt unam, quae secundum spiritum fit; negaverunt autem alteram, quae per carnis resurrectionem speratur, dicentes resurrectionem jam factam esse: quod nisi ita dicerent, ut illam quae in corpore futura est credi et sperari prohiberent, non de his diceretur, Fidem quorumdam subvertunt.