TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistarum error et arrogantia. Medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant homines qui dicerent: Ego peccata dimitto, ego justifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. Ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, Noli me tangere. Usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in Gestis ipsis legere potestis, cum eis a Cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, Scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos velut nostra contagio perveniret. Vide si non est, Noli me tangere, quia mundus sum. Alio autem die, ubi opportunius erat, commemoravimus eos hujus miserrimae vanitatis, cum ageretur de Ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se Scriptura Dei fuisse commonitos, quia videlicet scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis: diximus, Si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis; quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, Et cum iniqua gerentibus non introibo 6Psal. XXV, 4 ? Ergo in hoc quod dicunt, Noli me tangere, quia mundus sum, similes sunt illi pharisaeo qui Dominum invitaverat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. Sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. Melior ergo Judaeis quam haereticis apparuit intellectus. Judaei quid dixerunt? Quis est hic, qui et peccata dimittit? Audet sibi homo hoc usurpare? Quid contra haereticus? Ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. Respondeat illi, non ego, sed Christus: O homo, quando ego a Judaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. Non ego, respondet tibi Christus. O haeretice, tu cum sis homo, dicis: Veni, mulier; ego te salvam facio! Ego cum putarer homo, dixi: Vade, mulier; fides tua salvam te fecit.

Notes

  1. 6. Psal. XXV, 4