TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ficus sterilis per triennium quid significet. De arbore ficulnea quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur genus humanum. Primus enim homo quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit 1Gen. III, 7: haec velavit, unde nati sumus, membra. Quae enim ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non confundebantur. Non enim erat unde erubescerent, quando peccatum non praecesserat: nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, quia operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant. Nondum enim manducaverant de ligno scientiae boni et mali, unde manducare prohibiti erant. Postea ergo quam manducaverunt et peccaverunt, natum est de illis genus humanum: id est, homo de homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortali, peccator de peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus arboris infructuosae. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis sanctus, qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis eam. Venies: quando? In judicio venies, quando venturus es judicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et poenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores sunt peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt: si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 2Matth. III, 2 .

Notes

  1. 1. Gen. III, 7
  2. 2. Matth. III, 2