TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Operatur enim viro suo bona, et non mala in omni tempore. Hinc est quod exspoliat mulier ista gentes, operando viro suo bona, et non mala. In omni tempore operatur bonum, et non malum: nec sibi, sed viro; ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui mortuus est pro omnibus, et resurrexit 13II Cor. V, 15. Viro ergo operatur bonum, coram Deo operatur bonum: illi servit, illi devota est; illum diligit, illi placere semper studet. Non se ornat, nec propter oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi placentibus, non est de sua quaerentibus: Operatur enim viro suo. Qui autem sibi operantur, omnes sua quaerunt, non quae Jesu Christi 14Philipp. II, 21.

Notes

  1. 13. II Cor. V, 15
  2. 14. Philipp. II, 21