Hujus peccati remedium. Nemo ergo dicat, quia non peccavi in Deum, sed peccavi in fratrem, in hominem peccavi: leve peccatum est, vel nullum peccatum est. Forte inde dicis, Leve est, quia cito curatur. Peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. Cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito invenisti. Quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit Evangelium, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Magnus terror; sed vide ibi remedium: Si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare. Non irascitur Deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit Deus magis quam munus tuum. Nam si malum animum gerens adversus fratrem tuum, adveneris cum munere ad Deum tuum, respondet tibi: Tu peristi, mihi quid attulisti? Offers munus tuum, et tu non es munus Dei. Plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu invenisti in horreo tuo. Ergo relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offeres munus tuum 6Matth. V, 22-24 . Ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. Nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare.