Dives et pauper in nativitate et morte aequales. Ecce recole, dives, primordia tua: vide utrum huc aliquid attuleris. Jam venisti, et tanta invenisti. Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris. Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hunc mundum. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Sed forte quia nihil attulisti, et hic multa invenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confiteri: audi et hoc. Et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat. Nihil intulimus in hunc mundum, utique quando nati sumus; sed nec auferre aliquid possumus, utique quando de mundo exiemus. Nihil attulisti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes; recedant de medio turbae obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper, pariant simul mulier dives et mulier pauper: non attendant quod pariunt, discedant paululum, redeant et agnoscant. Ecce, dives, nihil attulisti in hunc mundum: sed nec auferre hinc aliquid potes. Quod dixi de natis, hoc dico de mortuis. Certe quando aliquo casu vetera sepulcra franguntur, ossa divitis agnoscantur. Ergo dives audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Agnosce, verum est. Sed nec auferre aliquid possumus. Agnosce, et hoc verum est.