TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Eadem a tractatore Scripturarum non frustra repetuntur. Nec auribus, nec cordibus vestris rudia repetuntur: reparant tamen audientis affectum, et quodam modo commemorata innovant nos: nec piget ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quae Domini sunt. Sic est expositio divinarum Scripturarum, sicut sunt ipsae divinae Scripturae: etsi notae sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti sunt commemorentur, vel qui forte non audierunt, audiant; et qui tenent quod audire consueverunt, repetendo fiat ut oblivisci non possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii jam nos locutos Charitati vestrae. Nec piget tamen eadem vobis commemorare, sicut non piguit eamdem vobis lectionem repetere. Apostolus Paulus dicit quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium 1Philipp. III, 1 . Ita et nos eadem dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum.

Notes

  1. 1. Philipp. III, 1