TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lege uti legitime. Lex paedagogus.--Ergo, fratres, quod hodie admoniti estis, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Ad hoc enim adjuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus, ad hoc etiam in laboribus nostris quotidianum adjutorium postulamus. Lex cui minatur non implendo quod jubet, eum facit esse sub se: hi sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime utatur 7I Tim. I, 8 . Quid est ergo legitime uti lege? Per legem agnoscere morbum suum, et quaerere ad sanitatem divinum adjutorium. Quia, sicut dixi, et saepe dicendum est, Si lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: nec quaereretur salvator, nec veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quaereret. Sic enim dicit alio loco idem apostolus: Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est 8Galat. II, 21 . Quae igitur utilitas legis, et quod adjutorium? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu 9Id. III, 24 . Ex ista similitudine rem de qua loquor, attendite. Paedagogus puerum non ducit ad se ipsum, sed ad magistrum: sed cum puer bene institutus jam creverit, sub paedagogo non erit.

Notes

  1. 7. I Tim. I, 8
  2. 8. Galat. II, 21
  3. 9. Id. III, 24