Regnum Dei promissum. Inde namque est, quod audemus quotidie dicere, Adveniat regnum tuum 9Matth. VI, 10 : ut adveniente regno ejus, et nos cum illo regnemus. Quod nobis his verbis promissum est: Tunc dicam illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sed plane si fecerimus quod ibi sequitur, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. 10Id. XXV, 34, 35. Promisit patribus nostris; sed cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem, qui dignatus est facere cautionem, et dicat, Legite debita mea, hoc est, debita promissionum mearum, et computate quae reddidi, computate etiam quae debeo: ecce quam multa reddidi; modicum est quod debeo: pro modico quod restat, infidelem me promissorem esse putabitis? quid respondebimus contra manifestissimam veritatem? Ergo qui sterilis est, agat poenitentiam, et faciat fructum dignum poenitentiae. Qui curvus est, terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam putat esse vitam beatam, ubi beatus esse possit, aliam non credit: quicumque tam curvus est, erigatur: si per se ipsum non potest, invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est? Vae illi esset, si manum ille non porrexisset.