TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evangelistarum sine falsitate varietas. Multis modis Dominus Jesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde scriberent omnes Evangelistae, sicut eis subministrabat spiritus recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere enim unus dixit, quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud, quod non credebant discipuli resurrexisse Jesum. Et non ei crediderunt, hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est, et propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix persuasum est, quod nos credimus.