Gentium omnium salus figurata. Veniunt ergo pastores de proximo videre, et Magi de longinquo veniunt adorare. Haec est humilitas qua inseri meruit oleaster in olivam, et olivam dare contra naturam 7Rom. XI, 17; quia naturam meruit mutare per gratiam. Nam cum hoc oleastro totus silvesceret et amaresceret mundus, per insertionis gratiam pinguefactus enituit. Veniunt enim ab extremo terrae, secundum Jeremiam, dicentes: Vere mendacia coluerunt patres nostri 8Jerem. XVI, 19 . Et veniunt, non ab una orbis parte, sed sicut Evangelium secundum Lucam loquitur, ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone et Meridie, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum 9Luc. XIII, 29. Sic totus orbis ex partibus quatuor Trinitatis gratia vocatur in fidem. Secundum quem numerum, cum quatuor ter ducuntur, duodenarius numerus apostolicus consecratus est; tanquam universi orbis salutem ex quatuor mundi partibus, in Trinitatis gratiam praefigurans. Hunc enim numerum etiam discus ille significavit, qui demonstratus est Petro plenus omnibus animalibus 10Act. X, 11, tanquam omnibus gentibus. Nam et ipse quatuor lineis suspensus e coelo ter submissus assumptus est; ut quaterni duodecim facerent. Ideo fortasse post Natalem Domini duodecim diebus additis, Magi primitiae Gentium ad Christum videndum adorandumque venerunt, et non solum accipere propriam, sed omnium quoque gentium salutem significare meruerunt. Celebremus ergo devotissime etiam istum diem; et Dominum Jesum, quem primitiae illae nostrae adoraverunt jacentem in diversorio, nos habitantem adoremus in coelo. Hoc quippe in eo illi venerati sunt futurum, quod nos veneramur impletum. Adoraverunt primitiae Gentium inhiantem uberibus matris: adorant gentes sedentem ad dexteram Dei Patris.