TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Avaritiae damnatur qui vel sua cupide servat, Petisti beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si quaereret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec tua. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. Non enim leviter habendum est, fratres mei, quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster, qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, advocatus et judex noster; non est leve, quando dicit, Cavete. Novit ille quantum mali sit: nos non novimus; illi credamus. Cavete, inquit. Quid? unde? Ab omni avaritia. Meum servo, non alienum tollo. Cavete ab omni avaritia. Non solum avarus est qui rapit aliena; sed et ille avarus est qui cupide servat sua. Sed si sic culpatur qui cupide servat sua; quomodo damnatur qui rapit aliena? Cavete, inquit, ab omi cupiditate: quia non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae ibi habet. Multa qui recondit, quantum inde tollit ut vivat? Cum tulerit inde, et quodam modo cogitatione separaverit quod sufficiat unde vivat, videat caetera cui remaneant: ne forte cum servas unde vivas, colligas unde moriaris. Ecce Christus, ecce veritas, ecce severitas. Cavete, dicit veritas: Cavete, dicit severitas. Si non amas veritatem, time severitatem. Non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Crede illi, non te fallit. Contra tu dicis? Imo in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Ille te non fallit: tu te fallis.