Judaei gratiam christianam sibi debitam falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui ex Judaeis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. Tanquam debitum enim justitiae suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter non noverant. Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio quem non ipsa pepererat, etiam contendere audebant; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiae spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quae Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam 10Rom. IV, 4, 5 . Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Judaeis recte crediderant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Judaeorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia 11Id. XI, 5, 6 . Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii praemium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus est Filius. Sed mentiebatur; acceperat enim eum et ipsa: sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix erat, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet evangelicae fidei, quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio: haec affectum dilectionis servabat in suo.