Symbolum fidei cur institutum. Pro modulo aetatis rudimentorumque nostrorum, pro tirocinio suscepti muneris atque in vos dilectionis affectu, qui jam ministrantes altari, quo accessuri estis, assistimus, nec ministerio sermonis vos fraudare debemus. Apostolus dicit: « Quoniam si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Dominus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore confessio fit ad salutem » 1Rom. X, 9 et 10. Hoc in vobis aedificat Symbolum, quod et credere et confiteri debetis, ut salvi esse possitis. Et ea quidem, quae breviter accepturi estis, mandanda memoriae et ore proferenda, non nova vel inaudita sunt vobis. Nam in sanctis Scripturis et in sermonibus ecclesiasticis ea multis modis posita soletis audire. Sed collecta breviter et in ordinem certum redacta atque constricta tradenda sunt vobis; ut fides vestra aedificetur, et confessio praeparetur, et memoria non gravetur. Haec sunt quae fideliter retenturi estis, et memoriter reddituri. 2Post hanc praelocutionem pronuntiandum est totum Symbolum, sine aliqua interposita disputatione: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et caetera quae sequuntur in eo. Quod Symbolum nostis quia scribi non solet: quo dicto, adjungenda est haec disputatio.