TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Forma vivendi coenobitarum in Actibus Apostolorum descripta. Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quod enim ait Apostolus, spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus 1I Cor. IV, 9 . Qui nos amant, quaerunt quod laudent in nobis: qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque medio constituti, adjuvante Domino Deo nostro, et vitam et famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant de detractoribus laudatores. Quomodo autem vivere velimus, quomodo Deo propitio jam vivamus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad commemorandos vos, ipsa de libro Actuum Apostolorum vobis lectio recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma quam desideramus implere. Dum ergo recitatur, vos intentissimos volo, ut post ejus recitationem, quod institui loquar, Deo donante, intentioni vestrae. (Et Lazarus diaconus legit:) « Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat » 2Act. IV, 31-35. (Cumque Lazarus diaconus recitasset, et episcopo codicem tradidisset; Augustinus episcopus dixit:) Et ego legere volo. Plus enim me delectat hujus verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem. « Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat. » (Cumque episcopus legisset, dixit:)

Notes

  1. 1. I Cor. IV, 9
  2. 2. Act. IV, 31-35