Sanctorum martyrum voces. Delectationes et dolores vicerunt martyres. Quoniam dies sanctorum martyrum est, unde potius aliquid delectet nos dicere, nisi de gloria ipsorum? Adjuvet nos Dominus martyrum, quia ipse est corona eorum. Voce martyrum audivimus paulo ante beatum apostolum Paulum praedicantem, Quis nos separabit a charitate Christi? Ista vox est martyrum: Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Propter te morte afficimur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos 1Rom. VIII, 35-37 . Haec est vox martyrum, omnia tolerare, et de se nihil praesumere, illum diligere qui glorificatur in suis: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 2I Cor. I, 31 . Noverant et illud quod nos cantavimus paulo ante, Laetamini in Domino, et exsultate, justi 3Psal. XXXI, 11 . Si justi in Domino laetantur, injusti non noverunt laetari nisi in saeculo. Sed ipsa est prima acies debellanda: primo vincendae sunt delectationes, et postea dolores. Quomodo potest superare mundum saevientem, qui non potest superare blandientem? Blanditur hic mundus, pollicendo honores, divitias, voluptates: minatur hic mundus, intentando dolores, egestates, humilitates. Qui non contemnit quod pollicetur, quomodo superare potest quod minatur? Habent delectationem suam divitiae: quis nesciat? Sed plus habet delectationis justitia. Delectare divitiis cum justitia: ubi autem talis articulus tentationis inciderit, ut duo haec veniant in tentationem, divitiae et justitia, et non possis habere utrumque, sed si miseris manum ad divitias, necesse est ut amittas justitiam; si miseris manum ad justitiam, pereant divitiae: modo elige, modo pugna; modo videamus si non sine causa cantasti, Laetamini in Domino, et exsultate, justi: modo videamus si non sine causa audisti, Quis nos separabit a charitate Christi? Et quidem praetermisit omnia, quibus blanditur mundus; et te voluit commemorare, cui blanditur mundus. Quare? Quia certamina martyrum praenuntiabat, illa utique certamina, ubi vicerunt persecutionem, famem, sitim, egestatem, ignominiam, ad extremum timorem mortis et hostem saevissimum.