Imitandus Stephanus, praesertim in dilectione inimicorum. Natalem Domini hesterna die celebravimus; servi hodie Natalem celebramus: sed Natalem Domini celebravimus, quo nasci dignatus est; Natalem servi celebramus, quo coronatus est. Celebravimus Natalem Domini, quo indumentum nostrae carnis accepit: Natalem servi celebramus, quo suae carnis indumentum abjecit. Natalem Domini celebravimus, quo factus est similis nobis: celebramus Natalem servi, quo factus est proximus Christo. Sicut enim Christus nascendo Stephano, ita Stephanus moriendo conjunctus est Christo. Sed Domini nostri Jesu Christi ideo nativitatis et passionis diem geminae devotionis obsequio frequentat Ecclesia, quoniam utrumque medicina est. Nam et natus est, ut renasceremur: mortuus est, ut in perpetuum viveremus. Martyres autem ad mala certamina nascendo venerunt, trahentes originale peccatum: moriendo autem ad bona certissima transierunt, finientes omne peccatum. Nam si in persecutione constitutos futurae beatitudinis praemia non consolarentur, quando illa de diversis passionibus supplicia sustinerent? Si beatus Stephanus sub imbre lapidum constitutus futura praemia non cogitasset, quomodo illam grandinem pertulisset? Sed illius praeceptum gestabat in animo, cujus praesentiam cernebat in coelo; et ad eum flagrantissimo amore suspensus, carnem quantocius relinquere, et ad ipsum cupiebat advolare: nec mortem jam timebat, quia Christum, quem pro se occisum sciebat, viventem videbat; ac per hoc festinabat etiam ipse mori pro illo, ut viveret cum illo. Quid enim videret beatissimus Martyr in illo agone constitutus, recolitis sine dubio verba ejus, quae de Actuum Apostolorum libro soletis audire. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Christum stantem a dextris Dei 1Act. VII, 55 . Jesum stantem videbat: ideo stabat, et non cadebat; quia stans sursum et deorsum certantem desuper spectans, invictas militi suo vires, ne caderet, suggerebat. Ecce, inquit, video coelos apertos. Beatus homo cui coeli patebant. Sed quis coelum aperuit? Ille de quo in Apocalypsi dicitur, Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit 2Apoc. III, 7 . Quando Adam de paradiso ejectus est, post illud primum nefandumque peccatum, contra humanum genus clausum est coelum: post passionem Christi latro primus intravit, postea Stephanus apertum vidit. Quid miramur? Quod fideliter vidit, fideliter indicavit, et violenter invasit?