Paulus ex persecutore praedicator Christi. Gratiae Dei exemplum in Paulo datum, ne aliquis peccator desperet. Hodie lectio de Actibus Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus Paulus ex persecutore Christianorum, annuntiator Christi factus est. Hodie in illis regionibus etiam loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et nunc legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae hujus haec est, quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, et illius furoris atque insaniae qua pertrahebat Christianos ad necem, qui minister erat furoris Judaeorum, sive in lapidatione sancti martyris Stephani, sive in caeteris exhibendis et adducendis ad poenam; ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et magnis sceleribus irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum, qui pendens in cruce oravit pro persecutoribus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 1Luc. XXIII, 34 . Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium. « Fui primo, inquit, blasphemus et persecutor et injuriosus: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 2I Tim. I, 13 et 16. Gratia enim Dei salvi efficimur a peccatis nostris, in quibus aegrotamus. Illius, illius medicina est, quae sanat animam. Nam se ipsa vulnerare potuit, sanare non potuit.