Vita hic laboriosa. Consilium vanitatis, quo hic thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laboriosam vitam? De labore futuro nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis: sed propter peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei 1Gen. I, 27: sed detrivimus eam transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur: Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem ejus; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit, in imagine Dei ambulet homo; et ideo magna res sit homo: tamen vane conturbabitur. Et quasi quaereremus, Unde, rogo te, unde vane conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea 2Psal. XXXVIII, 7 . Ecce ille homo, id est, universum genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanae mentis erravit: Thesaurizat, et nescit cui congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis est; quia thesaurus durat, et cito transit qui cengregat. Ideo miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non: quia moritur homo, perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus, ambo tractemus. Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis.