TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Omnibus jussum est ut se abnegent. Sed in hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato, Spe enim salvi facti sumus 14Rom. VIII, 24 : in hoc ergo mundo, hoc est Ecclesia, quae tota sequitur Christum, universaliter dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatae non debent; aut viduae debent, et nuptae non debent: aut monachi debent, et conjugati non debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa, sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba, sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia vidualis; habet ibi locum suum pudicitia conjugalis: non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda lascivia. Ista autem membra quae habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id est non praesumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem.

Notes

  1. 14. Rom. VIII, 24