Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso justitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum 15Matth. XXIV, 12 , id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit: sic dormivit haec mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opere gratiae, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias: primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat praemium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima laetatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos 16Psal. CXXV, 6. Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae, quae Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.