TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jejunium et abstinentia qualis requiritur. Minuendae voluptates, non mutandae. Jejunemus etiam humiliantes animas nostras, appropinquante die quo magister humilitatis humiliavit semetipsum, factus subditus usque ad mortem crucis 4Philipp. II, 8. Imitemur ejus crucem, abstinentiae clavis edomitas concupiscentias configentes. Castigemus corpus nostrum, et servituti subjiciamus: et ne per indomitam carnem ad illicita prolabamur, in ea domanda aliquantum et licita subtrahamus. Crapula et ebrietas etiam per dies caeteros devitanda: per hos autem dies etiam concessa prandia removenda. Adulteria et fornicationes semper exsecranda atque fugienda: his autem diebus et a conjugibus temperandum est. Facile tibi obtemperabit caro, ne inhaereat alienis, quae refrenari consueverit et a suis. Sane cavendum est ne mutes, non minuas voluptates. Videas enim quosdam pro usitato vino, inusitatos liquores exquirere, et aliorum expressione pomorum, quod ex uva sibi denegant, multo suavius compensare; cibos extra carnes multiplici varietate ac jucunditate conquirere; et suavitates quas alio tempore consectari pudet, huic tempori quasi opportune colligere: ut videlicet observatio Quadragesimae non sit veterum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum occasio. Haec, fratres, ne vobis persuasa subrepant, quanta potestis vigilantia providete. Parcimonia jejuniis conjungatur. Sicut ventris castiganda saturitas, ita gulae irritamenta cavenda sunt. Non humanorum alimentorum genera detestanda, sed carnalis est delectatio refrenanda. Esau non pingui vitulo vel volatilibus saginatis, sed immoderate concupita lenticula reprobatus est 5Gen. XXV, 30-34. Sanctum David aquam plus justo desiderasse poenituit 6I Paral. XI, 18, 19. Non operosis ergo neque pretiosis, sed in promptu et positis quibusque vilioribus alimentis est corpus a jejunio reficiendum, vel potius fulciendum.

Notes

  1. 4. Philipp. II, 8
  2. 5. Gen. XXV, 30-34
  3. 6. I Paral. XI, 18, 19