Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus. Ergo ipsa, ubi empti sumus, ejus commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria: jam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus, Filius Dei unicus Dominus noster sepultus est. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 4I Cor. II, 8 . Et Dominum gloriae ostendit, et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illaesa carne tua conscindat, tibi facit injuriam: nec sic clamas pro veste tua, ut dicas, Conscidisti tunicam meam; sed, Conscidisti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est; sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro jacebat, et tamen confiteris Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria, qui Jesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro jacet, et tu dicis, Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 5Philipp. II, 6, 7 .