In coaevis similitudo quaedam Verbi coaeterni Deo. Ignis et lux coaeva. Arbitror Sanctitatem vestram jam intellexisse quod dico, non posse comparari temporalia aeternis; sed posse ex aliqua tenui et parva similitudine coaeva coaeternis. Inveniamus itaque coaeva, et de Scripturis admoneamur ad has similitudines. Legimus in Scripturis de ipsa Sapientia, Candor est enim lucis aeternae. Item legimus, Speculum sine macula Dei majestatis 4Sap. VII, 26 . Ipsa Sapientia dicta est candor lucis aeternae, dicta est imago Patris: hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intelligamus coaeterna. O Ariane, si invenero genitorem non praecedere tempore illud quod genuit, si genitum non esse minorem tempore illo a quo generatus est; justum est ut concedas mihi posse ista coaeterna inveniri in Creatore, quando coaeva in creatura inveniri potuerunt. Jam quidem aliquibus fratribus hoc occurrere puto. Nam praevenerunt aliqui ex quo dixi, Candor est enim lucis aeternae. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid a quo existat, si quaeramus, quotidie cum lucernam accendimus, admonemur rei cujusdam invisibilis et inenarrabilis, ut lucerna aliqua intelligentiae nostrae in ista nocte saeculi possit accendi. Attende eum qui lucernam accendit. Non accensa lucerna, nondum est ignis, nondum est et fulgor qui ab igne exit. Interrogo autem ego, et dico: Fulgor ab igne existit, an ignis a fulgore? Omnis anima mihi respondet: voluit enim Deus inseminare omni animae initia intellectus, initia sapientiae: omnis mihi anima respondet, et nemo dubitat, quod splendor ille de igne existit, non ignis de splendore. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: quia jam praelocuti sumus coaeva nos quaerere, non coaeterna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum et ille splendor: mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da hic mihi ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio.