De cavenda juratione admonitio. Prima lectio quae nobis hodie recitata est apostoli Jacobi, oblata nobis est ad disserendum, et quodam modo indicta. Intentos enim vos fecit, admonens ante omnia ne juretis. Difficilis quaestio est. Hoc peccatum quem non reum teneat, si jurare peccatum est? Nam perjurium peccatum esse, et grande peccatum, nemo dubitat. Sed non ait Apostolus, de cujus lectione tractamus, Ante omnia, fratres mei, nolite perjurare; sed, nolite jurare. Praecessit etiam ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio similis admonitio: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Non perjurabis: ego autem dico vobis, nolite jurare, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per caput tuum jurabis, quia non tibi est potestas facere unum capillum album aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: si quid amplius est, a malo est 1Matth. V, 33-37 . Huic dominicae admonitioni memorata Apostoli lectio omnino sic congruit, ut nihil aliud Deus jussisse videatur: quia nullus alius hoc dixit, quam ille qui per Apostolum dixit: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Nisi quod iste addidit, Ante omnia: ex quo multum fecit intentos, auxitque difficultatem quaestioni.