De ovibus quae ratio reddenda a pastore. Modo consilium nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dei estis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis divisi ab unitate. Communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus. Tota autem ratio nostra quae est, scitis. Domine, scis quia dixi, scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum dicerem, et non audirer. Ipsa puto quod integra ratio nostra est. Securos enim nos fecit Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam. Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis, speculatorem posui te domui Israel: si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, non dixeris: hoc est, ergo enim tibi dico, ut dicas; si non annuntiaveris: veneritque gladius, et tulerit eum, id est, quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Quare? Quia non dixit. Si autem speculator viderit gladium venientem, et cecinerit tuba, ut fugiat; et non se observaverit; id est, non se correxerit, ut non eum inveniat in supplicio, quod minatur Deus; veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem impius in iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti 25Ezech. XXXIII, 7-9 . Et in illo loco Evangelii quid aliud dicit servo? cum diceret, Domine, sciebam te molestum sive durum hominem, quia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger, magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi, et colligere ubi non sparsi, ipsa avaritia mea debuit te docere quia lucrum quaero de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum est 26Luc. XIX, 20-23 . Numquid dixit, Dares et exigeres? Nos ergo, fratres, damus; veniet ille qui exigat. Orate, ut paratos nos inveniat.