TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Errantes per totam faciem terrae.--In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terrae dispersae sunt? Quid est, In omnem faciem terrae dispersae sunt? Omnia terrena sectantes, ea quae in facie terrae lucent, ipsa amant, ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita ipsorum in Christo. Super omnem faciem terrae: dilectione terrenorum; et quia errantes oves sunt per totam faciem terrae. Non omnes haeretici per totam faciem terrae: sed tamen haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt: ipsi se non norunt. Alia secta in Africa, alia haeresis in Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. Diversis locis sunt diversae: sed una mater superbia omnes genuit; sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, charitas unitatem. Tamen ipsa Catholica mater, ipse pastor in ea ubique quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis, alios ab illis non se invicem scientibus. Sed tamen illa omnes novit, quia cum omnibus fusa est. Verbi gratia, est in Africa pars Donati, Eunomiani non sunt in Africa; sed cum parte Donati est hic Catholica. Sunt in Oriente Eunomiani, ibi autem non est pars Donati; sed cum Eunomianis ibi est Catholica. Illa sic est, tanquam vitis, crescendo ubique diffusa: illi sic sunt, tanquam sarmenta inutilia, agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae; ut vitis putaretur, non ut amputaretur. Sarmenta ergo illa ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Vitis autem crescens per omnia, et sarmenta sua novit quae in illa manserunt, et juxta se quae de illa praecisa sunt. Inde tamen revocat errantes: quia et de ramis fractis dicit Apostolus, Potens est enim Deus iterum inserere illos 37Rom. XI, 23 , Sive dicas oves errantes a grege, sive dicas ligna praecisa de vite; nec ad revocandas oves, nec rursus ad inserenda ligna minus idoneus est Deus; quia ille summus pastor, ille verus agricola. Et in omnem faciem terrae dispersae sunt; et non fuit qui requireret, non fuit qui revocaret. Non fuit, sed in illis pastoribus malis: non fuit, sed homo, qui requireret.

Notes

  1. 37. Rom. XI, 23