TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Disciplina et correctio non negligenda. Feriens, pius; parcens, crudelis. Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum judicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt. Erudimini, qui judicatis terram. Diligite et judicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abjicit, infelix est 11Sap. III, 11 . Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abjicit, infelix est: sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abjicit, infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui judicatis terram: et bene judicando non a terra praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et terram.

Notes

  1. 11. Sap. III, 11