TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ita ignoscendum, ut non negligatur disciplina. Jam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt vapulare, qui sic praescribunt nobis, quando volumus dare disciplinam: Peccavi, ignosce mihi. Ecce ignovi, et iterum peccat. Ignosce: ignovi. Peccat tertio. Ignosce: tertio ignovi. Jam quarto vapulet. Et ille: Numquid septuagies septies te fatigavi? Si hac praescriptione severitas disciplinae dormiat, repressa disciplina saevit impunita nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus est, et verberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abjiciamus. Ideo enim Dominus subdidit, de cordibus vestris, ut si per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est illa crudelitas; absit ut saevitia medici dicatur. Saevit in vulnus, ut homo sanetur: quia si vulnus palpetur, homo perditur. Sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccaverint omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter Deum accusari; quia recitatum est nobis, Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant 8I Tim. V, 20 . Certe si quis, quod solum verum est, distinguit tempora, et solvit quaestionem, verum est. Si peccatum in secreto est, in secreto corripe. Si peccatum publicum est et apertum - publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant.

Notes

  1. 8. I Tim. V, 20