TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conducti in vinea. Opus indictum, justitia. Credere, est opus Dei, et eadem ipsa justitia, Fides a facto et dicto. Putate ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos putent; qui adolescentuli, tertia; qui juvenes, sexta; qui graviores, nona; qui decrepiti, undecima. De tempore nolite causari. Opus quod faciatis audite, mercedem securi exspectate. Et si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces aequalis est. Quod est opus, nostis: sed tamen commemorabo. Audite quod nostis, et facite quod audistis. Diximus, opus Dei esse justitiam. Interrogatus autem Dominus Jesus quod esset opus Dei, respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 1Joan. VI, 29 . Poterat dicere, Justitia est opus Dei. Numquid ergo nos praesumere aliquid conducti contra patremfamilias ausi sumus? Si justitia est opus Dei, sicut ego dixi; quomodo erit opus Dei quod Dominus dixit, ut credatur in eum, nisi ipsa sit justitia credere in eum? Sed ecce, inquis, a Domino audivimus, Hoc est opus Dei, ut credamus in eum; a te audivimus quod opus Dei sit justitia: proba nobis credere in Christum, hanc esse justitiam. Videtur mihi, quoniam jam respondeo quaerenti, et justa flagitanti, videtur tibi credere in Christum non esse justitiam? Quid est ergo? Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod audisti, responsurus es mihi: Ista fides vocatur; credere in Christum, fides vocatur. Accipio quod dicis, credere in Christum, fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum, Justus ex fide vivit 2Habacuc II, 4; Rom. I, 17 . Facite justitiam, credite: Justus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat, qui bene credit. Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duae syllabae sonant, cum dicitur fides: prima syllaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas. Dicis, Credo. Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus indico, nec ego denarium mercedem praeparo. Cooperarius vester sum; pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro: quo autem animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enim, ait Apostolus, minimum est, ut a vobis judicer 3I Cor. IV, 3 . Et vos vocem meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes cor nostrum Deo videndum proponamus, et opus ex animo faciamus. Conducentem non offendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.

Notes

  1. 1. Joan. VI, 29
  2. 2. Habacuc II, 4; Rom. I, 17
  3. 3. I Cor. IV, 3