TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unum se esse cum Patre nemo praeter Christum dicere ausit. Sed quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum est, Ego et Pater unum sumus 3Joan. X, 30 , quia habent inter se concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quae est natura Patris. Nam et Apostoli (et hoc ille dixit, non ego), nam et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio. Horrenda blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patre et Filio, quia obediunt voluntati Patris et Filii. Hoccine ausus est dicere? Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat quilibet propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit: absit ut dicat. Novit se aliam esse naturam, salvandam naturam: novit se aliam esse naturam, illuminandam naturam. Nemo dicit: Ego et Deus unum sumus. Quantumcumque proficiat, quantumcumque sanctitate praepolleat, quantolibet culmine virtutis excellat, nunquam dicit, Ego et Deus unum sumus: quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit; hoc dicendo, quod habebat, amisit.

Notes

  1. 3. Joan. X, 30