TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conversionem alii sperando, alii desperando differentes. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit: magis dicere debui, Quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum, Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quae mihi spes est vivendi? Audi prophetam dicentem, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat 2Ezech. XXXIII, 11 . Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit mala pro malis. Audi Apostolum dicentem, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit 3Rom. II, 4 ?

Notes

  1. 2. Ezech. XXXIII, 11
  2. 3. Rom. II, 4