Manichaeorum haeresis. Apparuit Dominus post resurrectionem discipulis suis, sicut audistis, et salutavit eos, dicens, Pax vobis. Haec est pax, et salutatio salutis: nam et ipsa salutatio a salute nomen accepit. Sed quid melius, quam ut ipsa salutet hominem? Salus enim nostra Christus est. Ipse est enim salus nostra, qui vulneratus est pro nobis, et confixus est clavis in ligno; et depositus de ligno, positus in sepulcro. De sepulcro autem surrexit, sanatis vulneribus, servatis cicatricibus. Hoc enim discipulis suis expedire judicavit, ut cicatrices ejus servarentur, unde cordis vulnera sanarentur. Quae vulnera? Vulnera infidelitatis. Apparuit enim oculis eorum veram exhibens carnem: et putaverunt se spiritum videre. Non leve vulnus hoc cordis est. Denique haeresim malignam fecerunt, qui in isto vulnere remanserunt. Sed non putamus vulneratos fuisse discipulos, quia cito sanati sunt? Cogitet Charitas vestra, si in isto vulnere remansissent, ut putarent corpus sepultum non resurrexisse, sed spiritum imagine corporis humanos oculos illusisse: si in ista fide, imo in ista perfidia remansissent, non eorum vulnera, sed mors plangi deberet.