Prima petitio. Ideo, Sanctificetur nomen tuum, dictum est. Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen ejus in nobis: nam semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen ejus in nobis, nisi dum nos efficit sanctos? Nos enim fuimus non sancti, et per nomen ejus efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen ipsius semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Deo. Non enim bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Sed optamus nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen ejus: quod semper sanctum est, sanctificetur in nobis.