TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quinta petitio. Ergo in hac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur.