Christum alii martyres in Evangelio revelatum, Machabaei in Lege velatum confessi sunt. Coepit ergo ex illo Christus post resurrectionem apertissime praedicari. Coeperunt in eo quae praedicta erant prophetica manifestissime impleri; coeperunt eum martyres constantissime confiteri. Ipsum martyres in manifesto confessi sunt, quem tunc Machabaei in occulto confessi sunt: mortui sunt isti pro Christo in Evangelio revelato; mortui sunt illi pro Christi nomine in lege velato. Christus habet utrosque, Christus pugnantes adjuvit utrosque, Christus coronavit utrosque. Christus habet in ministerio suo utrosque, tanquam quidam potentissimus incedens cum agmine obsequentium, aliis praecedentibus, aliis sequentibus. Ipsum ergo potius intuere in carnis vehiculo praesidentem: et qui praecedunt, illi obsequuntur; et qui sequuntur, illi devoti sunt. Nam ut noveris, aperteque noveris quia pro lege Moysi morientes, pro Christo sunt mortui; audi ipsum Christum, o Judaee, audi; et aperiatur tandem cor tuum, velum tollatur ab oculis tuis. Si crederetis Moysi, crederetis et mihi. Hoc audi, hoc accipe, si potes. Si a me velamen ablatum est, vide. Si crederetis, inquit, Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit 9Joan. V, 46 . Si de Christo Moyses scripsit; qui pro lege Moysi veraciter mortuus est, pro Christo animam posuit. De me, inquit, ille scripsit. Cui servierunt linguae confitentium, ei servivit calamus vera scribentium. Vos calamum Moysi quomodo intelligere poteritis, qui in calamo acetum ligastis? Utinam aliquando vinum ejus bibatis, cui adhuc blasphemando acetum propinatis.