Ambulare in lege sine querela. Addit, Secundum justitiam quae est in lege, qua fuerim sine querela. Novit Charitas vestra, dictos esse sine querela ambulasse in omnibus justificationibus Domini Zachariam et Elizabeth. In omnibus, inquit Scriptura, justificationibus Domini ambulantes sine querela 14Luc. I, 6 . Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine querela ambulabat: et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sine querela secundum justitiam, quae in lege est, malum est? Si malum est, secundum justitiam quae in lege est, esse sine querela; ergo aliquid mali est lex? Sed habemus eumdem apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum 15Rom. VII, 12 . Si lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; secundum justitiam quae est ex lege sancta, conversari sine querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte quid dicat: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in justitia, quae est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen, inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini nostri. Attendo, inquit, laudes meas, comparo eminentiae Domini nostri Jesu Christi. Illud sitio, hoc contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non solum detrimenta esse, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem.