Christus cur egenus factus est. Sed avarus es? Dicit tibi Deus: Esto avarus, esto quantum potes avarus; sed me conveni pro avaritia tua. Dicit tibi Deus: Me conveni, ego filium meum divitem pauperem pro te feci. Propter nos enim pauper factus est Christus, cum dives esset 7II Cor. VIII, 9. Aurum quaeris? ille fecit. Argentum quaeris? ille fecit. Familiam quaeris? ille fecit. Pecora quaeris? ille fecit. Possessiones quaeris? ille fecit. Quid quaeris tantum quae fecit? Ipsum accipe qui fecit. Cogita quemadmodum te dilexit. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 8Joan. I, 3 . Omnia per ipsum, et ipse inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne periret quem fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias: quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est, pannis infantilibus involutus est, in praesepi positus est; patienter exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed jacebat, et regnabat: in praesepi erat, et mundum continebat: a matre nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente declarabatur. Tales divitiae, talis paupertas: divitiae, ut creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non miseria egentis.