TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rogat ne quisquam de plebe irruat in locum collationis. Ad collationis locum nullus vestrum irruat, fratres mei. Prorsus, si fieri potest, etiam per illum locum transitum devitate, ne forte aliquis contentionis et litis aditus inveniatur, vel occasio aliqua praebeatur, et inveniant ipsam occasionem qui quaerunt occasionem. Maxime quoniam qui parum Deum timent, aut admonitionem nostram parvi pendunt, vel quia praesentia diligunt, debent saltem terrenae potestatis severitatem venerari. Edictum viri illustris publice propositum legistis: quod quidem non propter vos propositum est qui Deum timetis, et commonitionem episcoporum vestrorum non contemnitis; sed ne quis ista non curet, ne quis ista contemnat. Videant igitur quales sunt: ne forte illis eveniat quod ait Apostolus, Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timendi bono opere, sed malo 13Rom. XIII, 2 et 3 . Vitemus omnes seditiones, omnes causas seditionis. Forte dicitis: Intenti sumus quid facturi sumus. Et quid vobis injungamus? Partes forte uberes pietatis. Nos disputemus pro vobis: vos orate pro nobis. Orationes etiam vestras, sicut jam ante praemonuimus, jejuniis et eleemosynis adjuvate. Addite pennas illis, quibus volant ad Deum. Sic agentes negotium, fortasse utiliores nobis eritis, quam nos vobis. Nemo enim nostrum in hac disputatione de se praesumit: in Deo est tota spes. Neque enim meliores sumus Apostolo, qui dicit, Orate pro nobis. Orate, inquit, pro me, ut detur mihi sermo 14Ephes. VI, 19 . Illum ergo pro nobis rogetis, in quo spem posuimus, ut de nostra disputatione gaudeatis. Tenete ista, fratres, obsecramus vos: per nomen ipsius Domini, per auctorem pacis, plantatorem pacis, dilectorem pacis, oramus vos, ut eum pacifice oretis, pacifice deprecemini; et memineritis esse filii ejus, a quo dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur 15Matth. V, 9 .

Notes

  1. 13. Rom. XIII, 2 et 3
  2. 14. Ephes. VI, 19
  3. 15. Matth. V, 9