Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 11II Cor. V, 19 ? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit 12Joan. XV, 18 . Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 13Id. III, 17 .