TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus potens non in se, sed in Domino. Sic et Petrus, Jube me, inquit, venire ad te super aquas. Homo audeo, sed non hominem rogo. Jubeat Deus homo, ut possit quod non potest homo. Veni, inquit. Et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia jusserat petra. Ecce quid Petrus in Domino; quid in se? Videns ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamavit: Domine, pereo, libera me. Praesumpsit de Domino, potuit de Domino: titubavit ut homo, rediit ad Dominum. Si dicebam, Motus est pes meus. Psalmus loquitur, sancti cantici vox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si velimus, et nostra est. Si dicebam, motus est pes meus, Quare motus, nisi quia meus? Et quid sequitur? Misericordia tua, Domine, adjuvabat me 11Psal. XCIII, 18 . Non virtus mea; sed misericordia tua. Numquid enim Dominus deseruit titubantem, quem audivit invocantem? Ubi est illud, Quis invocavit Deum, et desertus est ab eo 12Eccli. II, 12 ? Ubi et illud, Et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 13Joel. II, 32 ? Continuo porrigens adjutorium dexterae suae, levavit mergentem, increpavit diffidentem: Modicae fidei, quare dubitasti? De me praesumpsisti, de me dubitasti.

Notes

  1. 11. Psal. XCIII, 18
  2. 12. Eccli. II, 12
  3. 13. Joel. II, 32