TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laurentius opes Ecclesiae quaerenti eas persecutori quales profert. Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesiae ab illo a persecutore quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum excruciatus est: vincens tamen omnes corporis molestias magno robore charitatis, adjuvante illo qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 3Ephes. II, 10 . Ut autem accenderet in iram persecutorem hoc fecit, non illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare, et quam securus moreretur ostendere: « Pergant, » inquit, « mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae. » Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et redire jussit, dicens: « Hae sunt opes Ecclesiae. » Et verum est, fratres: magnae opes sunt Christianorum, necessitates egentium; si intelligamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt egentes: ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit servat. Nec meliorem possumus invenire custodem, nec fideliorem promissorem.

Notes

  1. 3. Ephes. II, 10